- TUFA
- TUFAapud Bedam, Hist. Angl. l. 2. c. 16. Nec non et incedente illô (Edwino Rege) ubilibet per plateas, illud penus vexilli, quod Romani rufam, Angli appellant Tuuf, ante eumferrisolebat: vexilli genus est, ex consertis plumarum globis, Carolo du Fresne, qui tuffe de plume dici, in Charta vernacula sub Ricardo II. Angliae Rege, et τοῦφαν Byzantinis Scriptoribus, Zonarae, Leoni Grammatico, Aliis, apicem, qui galeae imminet, appellari adnotat, in Glossar. Vide eundem ad Ioinivillam, Dissert. 24. p. 292. Salmasio, ex sindone seu lino, qui inter muta signa Romanorum dracones, vexilla, flammulas, tufas, pinnas, reponi Vegetio, l. 3. c. 5. observat. Idem enim tufa, quod rica et flammeum, uti pluribus probat Not. ad Aurelian. Vopisci, c. 45. inde vocem pro velo quoque seu vexillo processu temporis sumptam, docens. Graecae autem originis est, et ex τύβη vel τύβος, sindon seu velum, deducta; unde ἠμιτύβιον, quod Grammatici σινδόνιον δίκροςςον interpretantur. Idem ad Lamprid. in vit. Alex. Seu. c. 33. Vide et Macros Fratres in Hierol. ubi tufam flammulam, i. e. vexillum cuspidatum seu pyramidale parvum, quam sub Graecis Imperatorib. Despotae olim equus in capite, et Pontifcis Equites levis armaturae, vulgo Cavalli leggieri appellati in cuspidibus hastarum suarum, hodieque deferant, interpretantur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.